- FRANCOFORDIA
- I.FRANCOFORDIAcivitas ampla, et elegans in extremitate Franciae Orient. sita, nomen ante Helenopolis, ex vet. Inscriptione, ad Francorum usque in eam adventum, obtinuit, a quibus postmodum Francofurtum sive Francofordia, i. e. Francorum traiectus, vel ab eius instauratore Franco, Regis Marcomiri silio appellata fuit. Ab antiquis temporibus Imperialis civitas exstitit, electioni novi Imp. conseerata. Primus ibi Arnulphus Imp. est defrgnatus. Intersecat hanc urbem Moenus fluv. magnus, et navigabilis, qui in monte Vichtelbergio scaturiens, per Francorum terram delabitur, ac multos recipiens amnes nobile hoc emporium alluit, et ex Moguntiae opposito Rheno commiscetur. Hunc traiectum ac vadum Moeni Franci olim, sub Carolo Mag. possidebant, a quo civitati Francofordianae per eam occasionem natae datum esse nomen pleriqueve existimant: cum tamen conster hanc urbem etiam ante Caroli Mag. tempora, iam olim Francofurti nomen obtinuisse. Altera civitatis pars, et ea quidem maior atque splendidior, Francofurtum; altera autem, quae et ipsa muris ac foveis cingitur, Saxenhausen h. e. Saxonum domus vocatur. Utraqueve autem praestantissimi, et arcuati operis ponte, longâ serie constructi, iungitur, eiusdemqueve Amplissimi Senatus gubernaculis regitur. Civitas haec nundinaria, et clarissimum non modo Germaniae, sed rotius Europae Emporium est. Ioh. Matal Metell. Distat 2. leuc. ab Hanovia, 4. ab Asciburgo, Baudr. Vide Francofurtum.II.FRANCOFORDIAurbs Mediae Marchiae Brandeburgensis, sita ad Viadrum fluv. quem Oderam vocant: sic appellata quod sit immunis ab omni tributo: exstructa putatur a Simone secundo eius nominis, filio Cleodomori, nepote Simonis primi, Ducis Francorum, sub Antonino Pio Imp. quidam tamen eam primo exstructam fuisle aiunt A. C. 1253. a Gedino ab Hertzberg, auspiciis, et iussu Ioh. I. Marchionis Brandeburgici. Haec civitas Universali studio celebris est, quo eam ornavit Ioachimus, primus, eius nominis, Marchio, circa A. C. 1506. Maximilianus vero primus variis privilegiis confirmavit. Emporio quoqueve celebri gaudet, in quo bis in anno Nundinae celebrantur. Ioh. Matal. Metell. Ortel. Hodie vulgo appellatur Francofurtum ad Oderam, ad differentiam alterius huius nominis opp. quod ad Moenum fluv. iacet. In limite Silesiae est, 4. leuc. a Crossa in Bor. totidem a confin. Poloniae in Occ. Baudr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.